

Liber Deuteronomii*
Caput 28: Versus 24
Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem:quasi, sicut pulvis et cinis non faciunt fructum, sic doctrina tibi infusa non excitet germina virtutum, sed aeternum praenuntiet interitum. Pulvis enim bonorum operum sterilitatem, cinis designat combustionem; quia paleae peccatorum comburentur igni inexstinguibili.